# Variarum Libri Duodecim 10.19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.19

Gratias Divinitati referimus, cui est regum semper accepta tranquillitas, quod provectum Mostrum cle. mentiæ vestræ gratissimum esse declarastis. Constat enim amare vos posse, quem gaudetis ad regni cui. mina pervenisse. Sic decuit suscipi qui se per vos præsumpsit augeri. Praestate igitur mundo vestrae benignitatis exemplum, ut detur intelligi quantum promoveatur qui be pura vobis affectione commendat Non enim rixas viles per regna requiritis non vos injusta certamina, quae sunt bonis moribus inimica, delectant: quia nibil aliud vos constat a. petere, nisi quod opinionem vestram possit ornare. Quemadmodum enim pacem exorali abjicere poterilis, quam pro ingenita pietate et iracundis gentibus consuevistis imponere? Bona quidem vestræ concordiae non tacemus. Tolum creditur eximium, quidquid vobis ruerit prædicabili charitate sociatum. Sed et vobis, gloriosi principes, cum sitis absolute nairabiles, aliquid tamen additur, cutn vos omnia regna veueranlur. Nam commune est cunctis in suis imperiis prædicari: sed illud est omnimodis singulare, in ex.. tranea gente laudes proprias invenire; quia ibi sunt vera judicia. ubi neminem comprimit ulla timitlilas. Diligeris quidenl, piissime imperator, in propriis re- Rnis: sed quanto præstantius in ltaliæ partibus plus amari, unde nomen Romanum per orbem terrarum constat esse diffusum! Oportet ergo nostram pacem servari, quae vobis contulit gloriosa exordia vocabuli. Sed ut sacris affatibus ordine respondere videamur, reverentissima salutatione decursa, piis sensibus indicamus, beatissimum papam urbis Romae, vel amplissimum senatum nostra præceptione commonitos, ut vir eloquentissimus. Petrus legatus serenitatis ve. stræ, ei doctrina summus, et conscientiæ claritale præcipuus, sine aliqua dilatione competentia rejponsa reciperet, nec contra voluntatem vestram moras incongruas sustineret, quia totum illud destderamus clficere, quod vestro nequeat judicio displicere: quando et pietatem vestram hoc studere cognoscimus, quod nobis per onnia prodesse sentimus. Cut viram venerabilem ilhulI. legatum nosLruln, alljungendum esse credidimus, ut nun per occasionem legationis vestræ, sed propria potius destinatione nostra possitis vota cognoscere.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
