Latin
Book 10, Letter 21
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.21
Unproofread scanNot analysed yet
Æstimare te convenit, augustarum prudentissima, quantis cupiam nisibus graHam vestram quærere, et domnus jugalis meus magno studio desiderat obti- Derc. Nam licet hoc illi sit omnimodis charum, mihi tamen cognoscitur esse præcipuum; quando me tantæ dominæ ita potest amor erigere. ut supra regnum cognoscar majus aliquid invenire. Quid enim gratius quam si gloriae vestrae videar charitatis participatione sociari, ut quia vos abunde fulgetis, nobis libenter de proprio splendore mutuemini, cam damnum non est lumini, alteri de sua claritate largiri? Fovete desideria nostra, quæ cognoscitis sinceritate praecipua. Gratia vestra per omnia nos repa commendet. Debetis enim nos claros redderet qui de vestra volumus luce fulgere. Quapropter, sereoitati vestrae reverentiam salutationis impertiens, a fectuosa IDe animis vestris præsumptione commendo: sperans ut sic omnia mirabilis prudentia vestra componat, quatenus fiducia quæ nobis de animo vestro data est uberius augeatur. Nam cam nullam inter Romana regna deceat esse discordiam, emersit tamen et qualitas rei, quæ nos efficere chariores vestræ debeat æquitati.