# Variarum Libri Duodecim 10.22

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.22

Retinetis, sapientissime principum, et per legatos nostros, et per virum disertissimum Petrum, quem nuper ad nos vestra pietas destinavit, quo studio concordiam augustæ serenitatis optemus. Et nuns iterum per illum virum sanctissimum eadem creditlimus esse repetenda, ut vera atque affectuosa judicetis quae frequenter expetita cognoscitis. Pacem siquidem sub omni sinceritate petimus, qni causas certaminis non habemus. Talis ergo ad nos veniat, sic composita, sic decora, ut eam tantis votis merito uæsiisse videamur. Absit autem ut quod nobis committitur debeat ingravare. Pro nobis [ Cr., Niv. et Ga., vobis] potius tractate quod convenit. Trahitur enim ad benevola, cui causa creditur rationabiliter ordinanda; nec potest utilitatem propriam anteferre, cui magis decorum est credenti profutura præstare. Considerate etiam, principes docti, et,bavi vestri historica monimenta recolite, quantum tecessores vestri studuerint de suo jure relinquere, ut eis parentum nostrorum foedera provenirent. Æstimate qua gratia debent oblata suscipi, quæ consueverant postulari. Non arroganter loquimur, qui veritatem fatemur. Gloriæ vestræ potius proiicit quod demonstrare contendimus, quando nunc illi vestram gratiam ultro quærunt, qui suis parentibus meliores se esse cognoscunt. Associentur amicitia gratuita vestris animis, quos prius vobis largitatis studio jungebatis, ne bona tantum illorum temporum fuisse credantur, quae vos et copiosa benignitate vincitis, et affluenti munere superalis. Atque ideo salutationis honorificentiam prælocuti, illum virum venerabilem, sacerdotio darum, doctrinae laude conspicumn, legationis nostræ ad pietatem vestram fecimus vota deferre. Confidimus enim in virtute divina quod et suis meritis vobis abunde placeat, et desideria probæ petitionis obtineat, sperantes ut eum cum effectu Led., affectu] rerum celerius recipere debeamus. Sed quia epistolaris series continere non poterat universa, aliqua sacris sensibus verbo insinuanda commisimus, ne fastidium vobis faceret lectio diffusa chartarum.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
