# Variarum Libri Duodecim 10.24

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.24

Veniente viro sapientissimo Petro, ita nos amor, vestræ serenitatis explevit, ut vidisse nos æstimemus, cujus colloquia bcoignc suscepimus, Quis enim tanta affabilitate suscepta non reddat venerationis eximia, cui ante dignationis eloquium jure ab omnibus commendationis suæ debetur officium? Et ideo per illum virum venerabilem, legatuu. domni jugali nostri, ad vos specialiter directum, salutiferos apices curavimus destinandos, ut recurrens vestræ serenitatis affatus, et de optata incolumitate lætificet, et de firmissimæ gratiæ nos iaciat exsultatione gau. dere. Tali enim compendio causarum. bene disponitur ordo, et nostræ tranquillitatis geminata crescit affectio. Suscipiamus ergo vestri animi bona: quia hoc est vere regale propositum, gloriose vivere amore cunctorum. QuæJam vobis per harum portitorem verbo suggerenda commisimus, quæ pro iRgenita mansuetudine et libenter accipite, et efficaciter, Deo auxiliante, præstate.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
