Latin
Book 10, Letter 28
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.28
Unproofread scanNot analysed yet
Decet regiam justitiam custodire quod a judicibus bene agentibus fuerit ordinatum, maxime quorum conscientia sic nota est, ut nihil incaute, nihil venalitatis stulio fecisse videantur. Et ideo arcarios prorogatores tritici, viui et casei, macella rios, vinarios, capitularios borreariorum et tabernariorum, fenerarios et cellaritas, qui ad urbem Romanam, vel ad mansionem pertinent Ravennatem, sed et eos qui ripam Ticinensem et Placentinam, sive per alia loca quicunque publicos titulos administrare noscuntur, quos a vobis comperimus ordi- Datos, cujus judicia sic libenter amplectimur, sic servari desideramus, tanquam a nobis facta case credantur; nec sinimus contra illos cujusquam prævalere malitiam, qui vestro judicio administrationes publicas susceperunt. Quapropter in designatis titulis ambitio, inimica semper justitia, conquiescat; consuctudinarium bene agentibus locum protinus tollamus invidiæ; non liceat cuiquam intra quinquennium praedictis velle succedere, si tamen vestra inquisitione eos nulla culpa respuerit. Sint ergo iIttrepidi, qui vestra voluntate vet sunt vel fuerunt urdinati: procurent sibi necessaria securi. Non timeat intra hoc quinquennium expelli, qnem commendaverit probitas actionis. Propter sterilitatem quoque praesentis temporis de singulis speciebus, prout eaninentiæ vestræ rationabiliter visum fuerit, pretia facite temperari, ut hi quibus commissam est exercere singulos apparatus de injusto gravamine Mon que. rantur. Sed quomam humana ambitio nisi per metum damni non potest inhiberi, is qui a nobis titulis ordinatis, sive suHragiis, sive patronorumprecibus nisus [ed. ,visus] fuerit cuiquam succedere, statim triginta librarumauri mulcta feriatur, a vobis nihilotrinus exigenda. Quod si ad hoc damnum idoneus non potuerit inventri, corporali supplicio pœnam luat, a qni non potuerit in supradicta perculsione suf. ficere; et frustretur ausibus suis, paena etiam inurendus infamiae, qui contra interdicta nostra aliqua tergiversatione venire tentaverit. Nihil enim secnrum, nihil poterit stabile reperiri, si semper invidentium vota ad illicitas accedere permittantur insidias. Quod magnitudo vestra in omium faciat pervenire notitiam, ne quis per ignorantiam se existimet excusandum, quod non intellexerit fuisse prohibitum.