# Variarum Libri Duodecim 10.3

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.3

Post flebilem filii nostri divæ recordationis occacum, vicit auimum pix matris generalitatis affectio ut non meroris sui causas, sed vestra potius augmenta cogitaret. Quæsivimus regałes curas quo solatio fulciremus. Sed auctor. ille castitatis et Misericordiæ singularis, qni nobis primævum subtracturus erat filium, maturi fratris reservavit affectum. Elegimus, Deo auspice, consortem regni felicissimum Theodahadum (Vide Baron. tomi. VII Annal., pag. 226); ut quae hactenus reipublicae molem solitaria cogitatione pertulimus, nunc utilitates omnium junctis consiliis exsequamur; quatenus in tractatibus duo, m sententiis unus esse videamnr. Astra ipsa cœli mutuo rcguntur auxilio, et vicario labore participata mundum suis luminibus administrant. Ipsi quoque homini dnplices manniS, socias aures, oculos geminos Divina tribuerunt; ut robustius perageretur officium quod duorum fnerat societate complendum. Exsultate, patres conscripti, et factum nostrum supernis commendate virtutibus. Nihil reprehensibile desideramus agere, quae cam consilio alterius cuncta delebimus ordinare. Communio siquidem regni mores asserit, quando placabilis esse juste creditur, qui potestatis suæ habere participem comprobatur. Reseravimus kaque, Deo Juvante, palatia viro nostri genEris claritale conspicoo, qui Amalorum stirpe progenitus, regalem habeat in actibus dignitatem: patiens in adversis, moderatus in prosperis; et, quod diifficillimum potestatis genus est, olim rector sui. Accessit his bonis desiderabilis eruditio literarum, quæ naturam laudabilem eximie reddit ornatam d.tbi prodens invenit, ande sapientior fiat; ibi bellator reperit, unde animi virtute roboretor: inde princeps accipit quemadmodum populos sub æqualitate componat; aec ałiqua in mundo potest esse fortana, quam litterarum non augeat gloriosa notitia. Accipite qnod majus generalitatis vota meruerunt. Princeps vester etiam ecclesiasticis est litteris emditus e: a quibus semper quidquid est pro homine ( Ed., honore] commonemur: judicare recte, bonum sapere, divina ve. Dcrari, futura cogitare judicia. Necesse est enin, at sequatur justitiae vestigium, qui de sua sententia causam se credit esse dicturum. Viderim quæ lectio acuat idgenillm, divina semper efficere nititur pium. Veniamus ad illam privatae Ecclesiae largissimam frugalitatem, quæ tantam procurabat donis abundantiam, conviviis copiam, ut considerato ejas antiquo studio nihil novi hahere videatur in regno. In hospitalitate promptus, in miseratione piissimus; sic cum multa expenderet, census ejus cœlesti remuneratione, crescebat. Talem universitas debuit optare, qualem nos probamur elegisse; qui rationabiliter disponens propria, non appetat aliena. Tollitur enim necessitas principibus excedendi, quoties assueverint propria moderari. Laudata nimirum sententia, quae rerum præcipit modum, quia nimiurn non placet etiam quod bonum putatur. Gaudete nunc, patres conscripti, et supernae gratiae pro nobis vota persolvite, quando talem mecum constitui principem, qui el de nostra aequitate bona faciendo propria suae pietads ostendat. Hunc enim et majorum suorum a commonet virtus, et avunculus efficaciter excitat Theodoricus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
