# Variarum Libri Duodecim 10.30.20-36

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 10.30.20 to 10.30.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.30.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.30.20

ut quocibos ex umonon prævalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. TentanJo solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suæ fuisse sihi noxiam ruinam. Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. Hic dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem postulatus effundit; et sic agnoscit quod patitur, et ut iibens faciat quod rogatur. Motu corporis a diversis postulat quod magistro porrigat, ct nutritoris compendia, sua putat alimenta. Quod si aliquis præbere contempserit postulata, vesicæ coliectaculo patefacto, tantam dicitur alluvionem egerere, ut in ejus penatibus quidam iluvius videatur intrasse, contemptum vindicans de fetore. Nam et læsus servat offensam, et longo post tenipore reddere dictur, a quo injuriatus esse sentitur. Oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. Credas aliquid regium ejus intendisse conspectum. Despicit scurriliter ludentes, honestum aliquid gratanter attendit; et advertis reute judicare, cui levia cognoveris displicere. Cutis hujus ulcerosis vallibus exaratur (a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepil), quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. Hæc nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine peuelralur. Ideoque Persarum reges hanc belluam ad bella traxerunt, quae et nullis ictihus pulsata cederet, et adversarios sua mole terreret. Quapropter habere corum formas gratissimum est, lit qui vivam suhslalltiam non viderunt, opinatum [id est, cetebre] animat tali imaginatione cognoscant. Et ideo non patiaris perire, quando Romanæ dignitatis est artificum!ngeniis in illa urbe rccondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
