# Variarum Libri Duodecim 10.4.1-23

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 10.4.1 to 10.4.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.4.1

Divina nobis beneficia, patres conscripti, provenisse feliciter nuntiamus, dominam rerum, toto orbe gloriosam, consortem me regni sui larga pietate fecisse; ut nec illi deesset fidele solatium, et nobis avitum congrue praestaretur imperium. Suscipiatur gratissime quod generalitatem constat optasse [Ac., ornassel. Reserentur nunc sine metu vota cunctorum; ut unde periculum pertuli, inde me universitas cognoscat ornari. Praesumpsistis enim me inconscio susurrare, quod palam non poteratis assumere. Quantum vobis debeam hinc datur intelligi, ut illud mihi festinaretis divinitus evenire, quod meus animus non audebat appetere. Hoc nobis est potius novum quam vobis incognitum. Magna ergo gratia completum debet accipi, quod velociter quam oportebat videatur aperiri. Sed si quid de vobis meremur, cum tamen pInrimum apud vos valere noatram gloriam confidamus, domnæ et sororis nostrae gloriosas laudes jugiter personate: quae magnitudinem imperii sui nostra voluit participatione roborari; ut tanqaam in duobus luminibus unus esset aspectus, et concordem sensum nemo crederet segregatum. Sic sunt enim simul, quos et gratia jungit, et parentela conciliat. Arduum sibi hoc forsitan aestiment impares mores. Difficile eat mos aliter vivere, qui sibi possunt bonarum cogitationum similitudine convenire. Consilium quippe mutare detrectat improvidus; sapientiam vero ine quaerit in altero, penes quem est scientiae magnitudo. Sed inter diversa munera, quae nobis cum regia majestate Divina tribuerunt, illud amplius permulcet animum nostrum, quod nos sapientissima domina trutina magnae disceptationis elegit: cujus prius ideo justitiam pertuli, ut prius ad ejus provectionis gratiam pervenirem. Causas enim, ut scitis, jure communi nos fecit dicere cum privatis. animi nobilitas singularis! En aequitas mirabilis, quam mundus loquatur. Non dubitavit parentem prius Juri publico subdere, quem paulo post voluit ipsis quoque legibus anteferre. Exploravit conscientiam, cui erat regni traditura censuram; ut et illa domina cognosceretur esse cunctorum, et me probatum perducere dignaretur ad regnum.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
