Latin
10.4.24 to 10.4.50
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.4.24-50
Unproofread scanNot analysed yet
Quando his muneribus, quando solvamus tantae gratiae quae debemus; ut quae cum parvulo filio imperavit sola, nunc mecum delegerit regnare sociata? In ipsa est enim decus regnorum omnium, in ipsa nostrae originis flos bonorum. Quidquid fulgemus, ab ejus claritate suscipimus; quando non solum parentibus laudem contulit, sed ipsum quoque genus humanitatis omavit. Quis possit sufficienter edicere quanta pietate, quanto morum pondere de- I coretur? Discerent profecto nova philosophi, si viverent; et minora libris suis faterentur condita quam huic cognoscerent attributa. In tractatibus acuta, sed ad loquendum summa moderatione gravissima. Hæc est reglis proculdubio virtus, celerius necessaria sentire, et tardius in verba prorumpere. Nescit enim pœnitenda loqui, qui proferenda prius suo tradidit examini. Hinc est quod ejus doctrina mirabilis per multiplices linguas magna ubertate diffunditur; cujus ingenium ita paratum reperitur ad subitum, ut non putetur esse terrenum. In libris Regum regina Austri venisse legitur ad discendam sapientiam Salomonis, hic principes audiant quod sub admiratione cognoscant. Paucis verbis sensus clauditur infinitus; et summa facilitate componitur, qnod ab aliis nunc sub longa deliberatione formatur. Beata respublica quæ tantæ dominae gubernatione gloriatur. Minus fuit ut generalitas sub libertate serviret: additum est tantis meritis, ut ei subderetur et reverentia principalis. Hoc enim obsequio dignissime dominamur. Nam cum tantae prudentiæ pareo, cunctis virtutibus obsecundo. Sub tali siquidem monitore regni pondere non gravamur, dum si quid sit pro novitate incognitum, fiet nobis ejus instructione certissinlum. Ad bonum publicum veritatem non pudet confteri. Agnoscite, principes viri, sapientissimæ esse dominae quod in nobis potuerit plus placere. Illam enim aut interrogando melius sentimus, aut ejus imitatione prolicimus. Vivite nunc felices; vivite, Deo auxiliante, concordes; et aemulamini gratiam, quam regiam cognoscHis tenere concordiam. .