# Variarum Libri Duodecim 10.5

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.5

Potestatis nostræ censuram rerum volumus esse modestiam; ut quantum divina beneficia percepimus, tantum æquabilia plus amemus. Privata siquidem studia a nostro animo probantur exclusa: quia generalis dominus custos factus sum, Deo auxiliante, cunctorum. Et ideo præsenti jussione praecipimus ut quicunque ad domum nostram noscitur pertinere, et curae tuæ probatur esse commissus, nullis præsumptionibus insolescat; quia solus dicendus est ille meus, qni legibus potuerit esse tranquillus. Augete famam nostram per patientiam vestram. Si quis habuerit cum altero forte negotium, ad communia jura descendite: fora vos tueantur, non iniqua praesumptio. A domesticis inchoare volumus discipiinam, ut reliquos pudeat errare, quando nostris coposcimur excedendi licentiam non præbere. Mutavimus cum dignitate popositum; et si ante justa districte defendimus, nunc clementer omnia mitigamus: quia domum exceptam non habent principes; sed quidquid divino auxilio regimus, nostrum proprie confitemur. Estote ergo circa eos qui juri nostro ante fuere subjecti omnino solliciti, nullum contra legem aliquid permittatis excedere. Laus ad me vestra potius perveniat, quam aliqua querela procedat; quia bona conscientia tunc vere imperat, cum generaliter praestare festinat.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
