# Variarum Libri Duodecim 10.6

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.6

Necessarium probatur reipublicæ personas dignitaLibus aptas eligere; ut cui justitia committitur, malis moribus nou gravetur. Alioqui inefficax est ab homine exigere quod agnoscitur nou habere; contra, confidenter quæritur, quod inesse sentitur. Et ideo prunum nobis placuit tuos mores inspicere, sine quibus possunt quælibet optima displicere. Ornamentum euim bonorum omnium est sincera benignitas; quae non est sola, quia de virtutibus cognoscitur esse generata. Ordinem serva nostri judicii; ut sicut haec prima quaesivimus, ita te custodire justitiam prae omnibus sentiamus. Secunda nobis cura fuit, e!oquentiae tuae fluenta perquirere; quam licet singulariter diligamus, moribus tamen juste postponimus. In illis enim vita cognoscitur, hic tautum lingua laudatur: sed in te valde decorum, quia utrumque nosceris habere sociatum. ÆqualiLer enim splendes actionis merito et dictionis eloquio, ut juste possit intelligi per te voluntas principis expediri. Nam inter cæteras artes oratoriam sic diligimus, ut eam ornamentum omnium litterarum esse fateamur. Quidquid enim in qualibet disciplina concipitur, ab ista sub decore profertur. Reperiat quamvis magna philosophus; quid proderit sentire, si laudabiliter non possit extollere [Ac., excolere]? Naturale est, invenire; sed facundi, decenter asserere. Quale est euim cunctis desiderantibus loqui, et res communes oratione ita diserte dicere, quas etiam prudentes se mireutur audiisse? In hac te cognovimus arte prævalidum, ut et suadere possis suaviter, et suggestionibus tuis nescias maligna miscere. Atque ideo a quaesturae tibi fasces per decimam tertiam indictionem (Anno Christi 535), propitia Divinitate, concedimus, b ut saties [Niv. et Ga., facias] generalitatis votum, juridicorum sequendo judicium. Totum te legibus, totum te responsis trade prudentium. Sic nobis optime famularis [ed., consuluerisJ, si priscorum servias constitutis. Considera in verbis tuis laudem positam principalem. Fama nostra est quod loqueris; conscientia sine dubitatione quod sentis. Intellige quantum sit quod a te exigatur, cui opinio nostra committitur. Hæc subjectos nostros amplectitur, hæc per gentes exteras pervagatur: per hanc ubi non videmur, agnoscimur. Decreta nostra tradunt civitatibus provinciisque sermones. Judicare de nobis possunt, qui etiam nostris jussionibus obsequuntur. Summo ergo studio constat esse servandum, quod de nobis potest ferre judicium.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
