Latin
Book 11, Notum facit regem centum libras auri ad necessitateseorumsublevandas concessiss…
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-4
Unproofread scanNot analysed yet
Regale munus impetratum gaudium debet esse cunctorum, ut provocelis ad meliora, cum de nobis concessa probaveritis esse gratissima. Nam s. sub. venire semper amantis est, cujusmodi vos æstimatos intelligitis, quos relevatos esse sentitis' Sed ne vestram laetitiam longis prælocutionibus differamus (quia bonarum rerum celerrima semper desideratur agnitio), gloriosissimi domini, devotæ Liguriæ necessitatibus consulentes, centum libras auri per illum atque illum de cubiculo suo, pietate solita, destina. verunt; ut judicio vestro, quibus est causa notissima, tanta unusquisque hujus muneris participatione lætetur, quanta necessitate gravatus esse cognoscitur: ne quod amictis datum est usurpet illæsus, sed illi rep aratis viribus consurgant, qui damnorum sarcina premente corruerant. Astensis autem civitas, quæ supra cæteras suggeritur ingravata, dispositionis vestræ justitia maxime soblovetur, ut secundum modum dispendii commoditate beneficii perfruatur. Sumite pietatis stipendium tributarii, et dominorum æsti. male clementiam, qui conditione mutata hoc vos ab ærario videtis accipere, quod consueveratis inferre. Sed ut beneficia dominorum subtractis exactionum incommodis augeamur, celerius relatio vestra nos instruat quid unicuique de hac summa relaxandum esse judicetis, ut tantum de prima illatione faciamus suspendi, quantum ad nos notitia directa vulgaverit. Quapropter piissimis dominis votis salutaribus reddite quae debetis, ut ratio vestra supplicando peragat quod se in ipso universitas recepisse cognoscat.