Latin
Book 11, De Primiscrinio Qui Accedit
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11-9
Unproofread scanNot analysed yet
Differri non patimur merita fideliuln, ut ad studia bonorum actuum provocemus vota cunctorum. Demus igitur quæ sunt justa laboribus, ut provectu priorum invitemus corda sequentium. Atque ideo Andreas, qui praetorianis fascibus inculpabiliter noscitur obsecutus! gradum feliciter primiscriniatus ascendat, ut locum quem versutia nescivit exquirere, se gaudeat probis moribus invenisse.