# Variarum Libri Duodecim 11.1-2-25

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 11.1 to 11.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1-2

Priscorum mos fuit nova jura decernere., ut succedenti populo aliquid quod omissum videbatur adjungerent: nunc autem sufficiens laus conscientiæ est, veterum decreta servare. Erat ante genus hominum sub hac novitate sollicitum, dum regulam vitæ suae in aliena cognoscerent voluntate pendere:modo vero unusquisque novit fixum, quod ab antiquis plenissime non dubitat constituturo. Sufficiunt ergo vobis jura, si non desit voluntas esimia. Quid præconum voces, quid periculosas sententias præsulum erectis auribus sustinetis? Propriæ vitæ imponit modum, qui sibi se judicem intelligit constitutum. Studete cuncti actibus bonis, et formidanda nescitis. Nolite inardescere ad præsumptiones illicitas; amate vivere quieti; transigite semper innoxii. Quid litibus honesta confunditis? Cur facitis quae mox timere possitis? Si quæritis lucra, vitate potius damnosa itligia. Si quod tamen emerserit civile certamen, legibus patriis estote contenti. Nullus ad seditiosa consurgat, nullus ad violenta, confugiat. Furoris genua est, in sæculo pacato turbulento studere proposito. Sed quia vobis de judicinus., etsi non verus, tamen uritur rationabilis metus (dum inexperta potestas trahit potius ad timorem ), quantum ad meum propositum pertinet, juvante Deo, rerumque dominis regnanlibus, omnia vobis justa, omnia moderata promittite. Primum, quod maxime judicem dehonestat, nundinatio a ine fœda nescictur. Non enim verba mea, more vestium, suspensa venduntur a. Sperari a vobis aliquid sola specierum indigentia faciet, non malitiosa venalitas, ubi tamen erit quæ tempus mitigat moderata præceptio. Non indicimus quod ematur,nec ad taxationem trahimus quæ necessaria non habentur. Estote tantum ad consueta solliciti, de novitate securi, quia illud solum nobis judicavimus esse commodum, si vos, juvante Domino, servemus illæsos. Non vos quisquan: militum pro sua voluntate concutiet; non exactor adjectitiis gravabit inconunodis; non solum nostras, sed et officii innoxias custodivimus manus. Aliqui inutile bonum est judicem nun accipere, et multis accipiendi licentiam præbuisse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
