# Variarum Libri Duodecim 11.1-3-25

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 11.1 to 11.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.1-3

Quamvis nomen ipsum judicis dicatum videatur esse justitiæ, et totius anni orbitam æquitatis juhpamur ambulare vestigiis, bis tamen diebus in dOluici- Hum pietatis jure deflectimus, ut ad Redemptorcm omnium remissionis itinere pervenire possimus. x hac enim virtute suavissimos fructus legimus, et remittendo aliis nobis parcimus. Nam qui periculose. justi sumus, sub securitate semper ignoscimus b. Quapropter poenas abdicamus, tormenta damnamus, et tune vere judices sumus. Macte indulgentia, quæ solvis et præsul es. Tu patrona humani generis, tu amicUs rebus medica [ed., luedicina] singularis. Quis tuo non egeat munere, cum sit peccare commune? Ab universis necessario pelcris; quando sub te spes vitæ sumitur, quae sub justitia non habetur. Nam dum tribus aliis sororibus coelesti gratia perfruaris, et amabili amplexatione nectamini, omnes tibi (quamvis et ipsae virtutes sint) honorabiliter cedunt, quando te humano generi salutiferam esse cognoscunt, Sed quid tantum de terrena conversatione dicamus? Pietas est, quae regit et cœlos. O si tecum liceret longis temporibus habitare! Totus excluderetur reatus, et parcendo fieret ut Parcæ tollerentur [ alii, parce tolleretur]. Sed providentissime tanta res sacris solum temporibus videtur esse concessa, ut gratius mundus acciperet unde pro rerum novitate gauderet. Quapropter abstine noxiam, lictor, securim, cui licet impune facere quod in aliis cognosceris vindicare; ama paulisper ferrum splendidum, non cruentum. Catenas tuas lacrymis madidas felicior rubigo suscipiat; illud potius reconde, quod solebat includere. Auditoria feralium vocum meliore sorte mutescant. Sic revera nomen custodis, sine mortibus alienis. Quid semper inferis laboras? Aliquando et superis nlilila. Otium tihi clemens actus indicit Qui jusliliæ inexorabili excubat, necesse est ut eum pictas benigna discingat. Et ideo cella gemituun c, tristitiæ domus, apud superos Plutonis hospitium, locus perpetua nocte caecatus, tandem infusione lucis albescat: in quo non unutn tormentum suslinet rens, qui an.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
