Latin
11.1.53 to 11.1.72
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.1.53-72
Unproofread scanNot analysed yet
Notum est quæ pertulerint. invasores; quæ ideo prætermittenda dijudico, ne genius socialis principis verecundiam sustineat perditoris. Quid enim de vestris partibus [Ac. ,nostris patribusj senserit, hinc datur intelligi, quando pacem contulit laus quam aliis concedere noluit exoratus. Additur quod tantis nos legationibus tam raro requisitus ornavit, et singularis illa potentia, ut Italicos dominos erigeret, reverentiam Eoi culminis inclinavit Franci etiam, tot barbarorum victorii. præpotentes, quam ingenti expeditione turbati sunt? Lacessiti metuerunt cum nostris inire certamen, qui præcipitatis saltibus prælia semper gentibus intulerunt. Sed qnamvis superba natio declinaverit conflictum, vitare tamen proprii regis nequivit interitum. Natn Theodoricus ille diu potenti nomine gloriatus in triumphum. principum nostrorum languoris potius pugna superatus occubuit: ordinatione, credo, divina, lie nos aut affinium bella polluerent, aut juste [Ac. ,juxLa] productus exercitus vindictam aliquam non haberet. Macte procinctus Gothorum omni felicitate jucundior, qui hostem regalem capite caedis, et nobis nec unius ultimi facia subducis. Burgundio quinetiam ut sua reciperet, devotus effectus est, reddens se totum, dum accepisset exiguum. Elegit quippe integer obedire, quam imminutus [Ac. ,immunitus] obsistere: tutius tunc defendit regnum, quando arma deposuit. Recuperavit enhn prece quod amisit in acie. Beatam te, domina, laude Inultiplici, cui divino beneficio necessitas tollitur cuncta certaminis, quando adversos reipublicæ aut caelesti felicitate vincis, aut tuis imperiis spontanea largitate conjungii. Exsultate, Gothi pariter ac Romani. Dignum miraculum, quod omnes loquantur. Ecce (præstante Deo) felix domina quod habet eximium uterque secus implev it; natu et gloriosum regem nobis edidit, et latissimum imperium animi fortitudine vindicavit. Hæc quantum ad arma pertinent, utcunque referuntur. Nam si pietatis ejus velimus atria intrare, vix nobis poterunt centum linguae centumque ora sufficere: cui par est quidem aequitas et voluntas, sed major benignitas quam potestas.