Latin
11.2.23 to 11.2.41
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.2.23-41
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid tamen (quod absit) acciderit, tunc bene necessitas excluditur, quando contra cam sub ubertate [Gr. et Cor. ,veritate; Jur. putat legendum libertate J tractatur. Monete me quæ sunt gerenda sollieile. Bene agere vel correptus exopto. quia difficilius errat ovis quæ voces desiderat audire pastoris; nec facile emcitur vitiosus, cui admonitor insistit assidous. Sum quidem judex palatinus, sed vester non desinam esse discipulus. Nam tunc ista recte gerimus, si a vestris regulis minime discedamus. Sed cum me a vobis desiderem et moneri consiliis, et orationibus adjuvari, jam vobis est applicandum, si quid in me fuerit aliter quam optabatur inventum. Sedes illa toto orbe mirabilis propris tegat affectione cultores; quæ licet generalis mundo sit præstita, vobis etiam cognoscitur et localiter attributa. Tenemus aliquid sanctorum apostolorum proprium, si peccatis dividentibus non reddatur alienum, quando confessiones illas e, quas videre universitas appetit, Roma felirior in suis sinibus [cd. ,fiuibus] habere promeruit. Nil ergo timemus talibus patronis, si oratio non desistat antistitis. Arduum est quidem multorum desideriis satisfacere, sed novit Divinitas magna præstare. ipsa retundat invidos, ipsa nobis faciat cives caelesti aspiratione gratissimos; et supplicationi. bns vestris tempora tribuat, quibus superna gratia prædicetur indulta.