# Variarum Libri Duodecim 11.37

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 11, Letter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/11.37

Bene antiqua moderatione provisum est ut laboris sui pretia recipiant, qui publicis utilitatibus obsecuodant; ne quis haberetur praeteritus, qui probabili fuerat actione laudandus. Nam cui officio remuneratio solveretur, si praetorianis laboribus praemia tardarentur? Quidquid enim pene in republica geritur, eorum strenuitate completur, et, quod difficillimum serviendi genus est (sic enim cogitur omnia implere, ut non permittatur excedere), exercitibus paret, armatis obtemperat; et inde reportat gratiam, ubi invenire potest alter offensam. Quid publicas rationes [Mss. et Ac., actiones] per difficiles minutias referamus esse collectas, quas magna subtilitate compositas et ab illis exigunt, quos offendere non præsumunt? Eorum est etam sudoribus applicandum, quod victuales expensae, longe quidem positæ, sed tanquam in urbe regia natae, sine querela provincialium congregantur: quia dum suis temporibus aliquid aptc quaeritur, danti dispendium non putatur. Actus ipsorum nostra gloria est, opinio temporum, virtus explicabilis jussionum; et quidquid pro continendis omnibus gratificationis accipimu!, eorum justc provisionibus applicamus. Splendescunt usu ipso laboribus attributi, qui reddunt homines semper instructos: labores, inquam, violenti magistri, solliciti pædagogi, per quos cautior quis efficitur, dum incurri pcricula formidantur. Erudiatur quis forensibus litteris; alter qualibet disciplina doceatur: ille tamen instructior redditur, qui actu cOnlinuæ devotionis eruditur. Et ideo talibus cum honore solvendum est quod merentur; ut et sibi aliquando accipiat, qui semper reipublicæ utilitatibus acquirebat. Quocirca illi primis crinio, jam militiæ labore perfuncto, ex canone provinciæ Campaniæ, tertiæ illationis tot solidos solemniter te dare censemus; ut et ille justis laboribus perfruatur, et posteri ejus exemplum liberæ famulationis accipiant, cum eum pro sua fide bene habitum fuisse cognoscunt.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
