Latin
Book 11, Letter 39
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.39
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet quantus in Romana civitate fuerit populus, ut eum etiam de longinquis regionibus copia provisa satiaret; quatenus circumjectæ provinciæ peregrinorum victui sufficerent, cunt illis ubertas advecta servaret. Nam quam brevi numero esse poterat, qui mundi regimina possidebat! Testantur enim turbas civium amplissima spatia murorum, spectaculorum distensus amplexus. mirabilis magnitudo thermarum, et illa unIversitas molarum, quam specialiter contributam constat ad victum. Hoc enim instrumentum, nisi fuerit usuale, necessarium non habetur, quando nec ornatui potest proficere, nec parti aliae convenire. Denique haec, quasi vestimenta pretiosa corporum, ita sunt indicia civitatum, dum nullus acquiescit superflua facere, quæ se novit magnis pretiis explicare. Hinc enim fuit ut montuosa Lucania sues penderet, hinc ut Brutii boum pecus indigena ubertate praestarent. Fuit nimirum utrumque mirabile, ut et provinciæ tantæ civitati sufficerent, et sic ampla civitas earum beneficiis victualium indigentiam non haberet. Erat quidem illis gloriosum, Romam pascere: sed quanto dispendio videbatur posse constare, adducere Lam multis itineribus [ms. et Ac. ,muneribus] quæ darentur ad pondus, dum quae probantur decrescere nullus poterat imputare I Redactum est ad pretium, ubi pali non poterat detrianentum, quod nec itineribus imminuitur, nec laboribus sauciatur. Intelligant provinciae bona sua. Nam si antiqui eorum fuerunt ad dispendia devoti, cur isti non sinl ad compendia solvenda munifici9 Et ideo ambos titulos in assem publicum jam redactos diligentia tua statutis illationibus procuravit, ne meis temporibus negligentes esse videantur, qui alienis dignitatibus laudabili integritate paruerunt. Nam licet et alias provincias studuerim reficere, nihil tamen in aliis [Ac. et Cor. ,Ga. ,illis] actum est qnod voluerim vindicare. Senserunt me judicem suum, et quibus privatus ab avis atavisque profui, vivacius nisus sum meis fascibus adjuvare, ut me agnoscerent retinere affectum patriæ, quos in meis provectibus sentiebam propensa exsultatione gaudere. Pareant, ergo non compulsione aliqua, sed amore: quando et hanc summam illis minui, quæ solebat offerri. Nam cum mille ducenti solidi annuis præstaLionibus solverentur, ad mille eos regia largitate revocavi; ut exsultarent gaudiorum crementis de oneribus imluinu tis.