Latin
11.51 to 11.58
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.51-58
Unproofread scanNot analysed yet
Honorem nostrum sola vos optamus gratulatione sentire, et regnantibus bona pe: tere, qui vestra desideria nisi red. ,visi] sunt praestitisse. Vivite nunc adepta securitate gandentes. Quem fas non fuit cogere, potuistis voluntariis sponsinibus obligare. Nam qui dubitat sub Dei contidentia justa promittere, vult habere liberum quod non est pollicitus immutare. Tenete igitur arbitrii mei idoneum vadem, speculum cordis, imaginem voluntatis; ut quibus non sum facie notus, Mam morum qualitate recognitus. In hac me potius parte conspicite, qua latent præsentes. Non est vobis damnum absentiæ meae: utilius est judicem mente nosse quam corpore.