# Variarum Libri Duodecim 14

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 12, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/14

Rhegienses cives, ultimi Brutiorum, quos a Siciliæ corpore violenti quondam maris impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit (divisio enim ῥήγιον Græca lingua vocitatur), iniqua suggerunt se exactorum præsumptione fatigari: implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. Est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis; segetibus adversa, sed olivis accommoda: et ideo cultura ejus omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia. Tergore illic ager nudus, industria potius quam natura vestitur. Nam Palladiae silvae viriditate contegitur, qui in solo aridissimus approbatur. Talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. Segetes rigantur, ut vivant; et conditione muLta hoc aristis impenditur, quod oleribus ex hibetur. Quanta seges est, quae manu colligitur [Ac., colitur]? Raro illic ab area venit humeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligantur, sed vix possit aliquos cophinos de summa ubertate com. plere. In hortis autem rusticorum agmen hahctur operosum, quia olus illic omne saporum est marina irroratione respersum. Quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. Contra Maronis autem sententiam intyborum illic fibne dulcissimae sunt, quæ præcinctæ foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem.nitri [Ac., vitrij aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. His victualibus, si vis nosse, regio ilia fecunda est; nam et marinis deliciis copiosa jucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum ac infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit. Necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. Exormiston a quoque inter pisces regium genus, compar murenis corpore vel colore distans, naribus setosis, colostrea delicata teneritudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo, aut immemor reversionis, aut, teneritudine summa mollitus, nequit undis elevantibus contraria obluclalione demergere; fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans; et hinc viribus destitutus, redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. Hic plano tantae dulcedinis esse dignoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. Haec sunt in littore Rhegino quae diximus; quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus. Quapropter laridi atque tritici species, nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. Deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium judicis, quia nimis exsecrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat. Additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset, vel quod apud ipsam nasci posse [Grul., Cuj., Niv., Ga., non posse] constaret.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
