# Variarum Libri Duodecim 16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 12, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/16

Tempus admonet humanis rebus indesinenter accommodum (dum res nobis etiam asperas captata semper opinione conciliaL), ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando reipublicæ ordo tali consistere cernitur instituto. Et merito votivum Sistere cernitur, quod pro cunctorum utilitate præstatur. Diligenda sunt ista, unde respublica videtur esse firmissima. Quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. Quapropter magua est quolibet tempore monstrata devotio: sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. Præbeant igitur possessores stipendia, suae gratiæ profutura. Debitum siquidem, quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam [Anno Christi ] in diœcesi tua possessorem te præcipimus admonere, ut, trina illatione servata, assem tributarium devotus exsolvat; quatenus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum, nec iterum remissione lentata quisquam se dicat esse præteritum. Nullus quantita tem justæ ponderationis excedat, sitque libra justis sima: modus non erit rapicndi, si pondera fas sil excedi. Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra solemniter destinabis; ut, totius erroris obscuritate detersa, rationibus publicis veritas elucescat. Sed quo facilius possit, Deo juvante, quae sunt instituta complere, illum atque illum sedis nostræ milites tibi onicioque tuo periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatenus quod agnoscis jussum, inculpabiliter sortiatur effectum. Cave ergo ne tc aut improbae redemptionis, aut torpentis desidiae culpa respiciat; ct quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
