Latin
Book 12, Letter 17
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 17
Unproofread scanNot analysed yet
Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quanJo in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciler in certamine timeatur. Plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. Quis novit cum qua gente confligat? Ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. Quapropter ex nostra jussione possessores admonere curabis, ut juxta montem Caprarium et loca circumjecta muris fovearum ingenUa ora pandantur [Ac. ,condantur]; talisque ibi pateat hiatus, ut nullus relinquatur introitus. Cur, ncfandi homines, perscrutamini accessus illicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? Nescio quid videmini legere, qui palam non desideratis intrare. Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum [ed. ,plurimorum] collocutione gratulatur; et cum diversos gratanter inquirit, laboris tædio non gravatur. Amicum est autem crimini, velle nesciri; et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. Proinde in usus gcnerales itinera prisca revocentur: ne, dum compendium laboris quacrunt, vitae dispendia patiantur. lilc enim jure habendus esthostis, qui munimina nititur violare civitatis.