# Variarum Libri Duodecim 18

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 12, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/18

Regius apparatus sicut negligentibus affert periculum, sic strenue laborantibus prestat omaturn: quia praemium est vitae, domino vidente, servire, cui nec culpa celari, nec bonum possit abscondi. Quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum, vidEre judicia diligentia, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus contrabium non tremere, viamque sic conficere ut omnia probentur animo convenisse! Militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. Nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est, si mereamini ad ejus placidos venire conspectus. Quocirca iter Flaminiae, rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interjectione conjungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate; paraveredorum ascriptus numerus procuretur cum eiecta qualitate membrorum; annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur. Quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. Res una subtracta cuncta deformat; et totum deesse creditur, ubi vel minima querelae asperitas commovetur. Species præterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. Nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione [ms. et Ac., passione] peccare? Pareant provinciales admoniti; civitates singulae declarata brevibus subministrent. Nam quoties laeto principi occurritur, eflicaciter beneficia postulantur. Cogitate etiam quod praesens facta vestra dijudico, aut gratias vobis domini gaudens reddo, aut commonitionem principis iratus attribuo. Agite ergo ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quod culpis vestris offendero. Persolvat mihi potius gratiam universus exercitus. Magna vobis erit gloria.. ct me securum reddere, et tantorum bona judicia meruisse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
