Latin
Book 2, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Admonet nos consuetudo solemnis dare Fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem; ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum, et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspi. cium a, portamque dierum tali nomine dicatus annui introeat, faveatque reliquæ parti fortuna principii. Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat, et in venerando nominis coetu senatum annumeret Gallicanum •? Agnoscat curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis ejus flore vestivit. Novit inter reliquos fasces viros inde sumere consulares, qui longo stemmate ducto per trabeas, lege temporum originarius est honorum. Nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum. Bonum judicium est, secuta prosperitas I: crevit cum libertate provectus; nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem reipub. meruit pervenire. Dignus plane. largitatibus nostris,,qui in ipso pueritiæ flore maturis moribus lubricam frenavit ætatem; et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus, gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subjugavit, vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit. Ita superatis excessibus ante dare visus est de moribus consulatum. Nos autem qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. Atque ideo vos, qui utriusque reipub. bonis indiscreta potestis gratia delectari, jungite favorem, adunate sententiam. Amborum judicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri.