Latin
Book 2, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Priscarum legum reverenda dictat auctoritas, ut aascendo curialis nullo modo possit ab originis suae muniis discrepare; nec in aliud reip. officium trahi, qui tali praeventus fuerit sorte nascendi. Quod si eos vel ad honores transire jura vetuerunt, quam videtur esse contrarium, curialem [mss. et ed. Ac. ,curionem] reipub. amissa turpiter libertate servire, et usque ad conditionem pervenisse postremam, quem vocavit antiquitas minorem Senatum (Vide infra lib. VI, for. 3; lib. IX. ep. 7)? Noverit itaque reverentia vestra, Sarsenates [Brisson. ,Farcinates] municipes collegas suos asseruisse, Ecclesiam vestram irrationabiliter sibi velle dcfendere. Unde prudentia }[ied. ,providentia] vestra, pro integritatis suae proposilo, examinata vcritatc, discutiat quæ veniunt ia querelam; et si desideria petilorum *veritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat. Si vero clero vestro crediiis in eis aliquid rationabiliter suflragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae adversariorum debeat intentionibus (id esi contentionibus] obviare. Quod si de negotii qualitate dubitatis, convenit sacerdotalibus institutis, ut ante controversiam justitiam magis ipse cognoscas, quam de judicio victus abscedas. Talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis convenit inveniri.