Latin
Book 2, Letter 20
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes decet gratanter impendere, quod publicas vident utilitates posse respicere: 31 quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur. Atque ideo præsenti decernimus jussione, ut quantas in Ravennati urbe suleatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas; quatenus alimonia publica tali provisione relevata, necessitatem inopiæ non debeat sustinere. Reddat Ravenna copiam Ligurise, quam ex ipsa consuevit accipere. Nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solatia reperire. Trahit enim observantium catervas comitatus noster; et dum ad beneficia praestanda curritur, necessario populis copia postulatur.