Latin
Book 2, Letter 25
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.25
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis sit querula vox dolorik, nec se contineant imminuti, et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui [edit. ,si] nostra auctoritate laxatur. Detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis, velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit. Merito, quando cunctorum nos respiciunt læsiones; dum illud pietati nostræ perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus- Nuper fraque pro-' vincialium judicum relatione comperimus domos aliquas præpotentium suas non implere per ordinem functiones. Hine fieri, ut dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. Superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse projectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, solemniter intulisse. Proinde factum est ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentium sollicitudine coacti, gravia damna sentirent, et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus [ed. Niv. et Gen. ,compulsionibus) urgerentur, possessionum qnoque suarum amissione privati sunt. Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum præcepta transmisimus, et nunc edictali programmate definimus, ut quisquis possessorum sive curialium gravatum se senserit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet: sciturus, nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere. Patuit ergo vobis arbitrium justi principis, quamvis multis semper declaretur indiciis. Nunc autem sub silentio patientiam doloris obducite, aut sub justitia iter vocis aperite. Jam in vobis erit hujus summa consilii, quibus adjacet eligere, quod vobis prospicitis expedirc.