Latin
Book 2, Letter 27
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut exorati justum cupimus praebere consensuM, ita per. nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus; in ea parte prcecipue in qua divinae reverentiae crediinus interesse. Ne ergo insultare videantur elati, Divinitatis gratia destituti; quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogæ vestrae, prasenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. Nec aliquid ornatus fas sit adjicere, vel in ampliandis aedibus evagari. Et noveritis vos severitatem minime diffugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. In ipsis vero parietibus cooperiendis vel fingendis [Ed. ,reficiendis], tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse præscriptio. Quid appetitis, quae refugere deberetis? Damus siquidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus. *Religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur -. ,ut credat invitus.