# Variarum Libri Duodecim 2.29

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 2, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.29

Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustfnere, quos videtur pietas nostra protegere (quia regnantis est gloria, subjectorum otiosa tranquillitas), tamen specialiter Ecclesias ab omni injuria reddi cupimus alienas; quibus dum aequabilia præstantur, misericordia Divinitatis acquiritur. Et idco beatissimi viri Eustorgii episcopi sancte. Mediolanensis Ecclesiae petitione permoti, præsentibus te affatibus admonemus, ut prædiis vel hominibus [ed. Niv. et Ca., honoribus] illius Ecclesiæ intra Siciliam constitutis, tuitionem studeas salva civilitate præstare; nec a quoquam cujuslibet nationis homine contra fos patiaris opprimi, quos decet Divinitatis intuitu sublevari. Ita tamen, ut causis publicis et privatis, quæ contra eos rationabilitcr proponuntur, respondere non differant: quia sicut nolumus eos ab aliquo praegravari; ita exceptos a tramite justitia; non patimur inveniri.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
