# Variarum Libri Duodecim 2.39.17-38

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 2.39.17 to 2.39.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.39.17

Scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diversos dolores corporis attributa a. Quae ideo Aponum Grreca lingua beneficialis nominavit antiquitas b; ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium non haberet. Sed inter alia loci ipsius bona, illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diversis ministeriis videatur accommoda. Nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulæ sudatoriam qualitatem; deinde in solum mitigata descendens, minaci ardore deposito, suavi temperatione mollescit; mox in vicinum producta, cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius intepescit; postremo ipso quoque tepore derelicto, in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. Non immerito auctoris sui participans nomen, collega est cum viriditate gemmarum; ut ipsa quoque vitrei elementi colore perspicua, quasdam trementes undas quieta commoveat. Sed ut ipsum quoque lavacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina, in undam, qua viri recreantar, si mulier descendat f, incenditur: propterea quod et ipsis altera exhibitio decora collata est; scilicet, ne ardentium aquarum fecundissimum locum Non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si. uterque sexus uno munere communiter uteretur. Hæc perennitas aquarum intelligendi praestat indicium, per igneas terrae venas occultis meatibus influentem deintus, in auras erumpere excocti fontis irriguam puritatem. Nam si naturae fuisset illud ineendium, sine interito substantiae non fuisset amissum [ed. Ac. et For., admissumj. Sed aquæ materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum nativum facile recipit [ed. Ac., repetitj algorem. Praestat et aliud adjutorii genua vis ilia medicabilis; nam juxta caput fontis scintillosi quemdam sibi meatuin provida natura formavit. Hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in absidis speciem perforatur, aegros suscipit interno humore defluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, vaporis illius delectatione recreati, et lassa viscera reficiunt, et humores noxia infusione largatos red.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
