# Variarum Libri Duodecim 2.4

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 2, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.4

Delectamur vetustatis invento, et sequi regulas constitutas libenter amplectimur: quia locus subreptionibus non relinquitur, quoties rationabiliter con. stituta servantur. Et ideo supplicationum tuarum tenore comperto, præsenti auctoritate definimus, ut quidquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra jussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias, salva æquitate, praesenti auctoritate munitum; habiturum etiam adminicula Saionis, quae pro vindicandis titulis antefaLis nostra tibi solemniter auctoritas deputavit: ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. Nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo justitiae sentiatur: quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
