# Variarum Libri Duodecim 2.40.1-24

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 2.40.1 to 2.40.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.1

Cum rex Francorum, convivii nostri fama pellectus, a nobis citharoedum magnis precibus expeLiisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. Ad. jacet enim vobis doctum egere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. Quid enim illa praestantius, quae coeli machinam sonora dulcedine, et naturæ convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? Quidquid enim in conceptum alicujus modiGcationis existit, ab harmoniæ continentia non recedit. Per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur; quæ quoties ad aures nostras disciplinæ suæ lege pervenerit, imperat cantum, mutaf animo? * artifex auditus, et operosa delectatio. Hæc cum de secreto naturæ, tanquam sensuum regina, tropis suis ornata processerit, reliquæ cogitationes exsiliunt, omniaque facit ejici, ut ipsam solummodo delectet audiri. Tristitiam noxiam jucundat, tumidos furores attenuat, cruentam sævitiam efiicit blandam, txcitat ignaviam soporantemque languorem [ms. Aud. et D., Gr. et Cuj., ignavia soporantem humorem; Ms. Rem., saporat languorem], vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam [ms. Aud., humatam] turpi amore ad honestum studium revocat castitatem, sa-. nat mentis tædium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam; et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones. Incorpoream animam corporaliter mulcet, et solo auditu ad quod vult deducit: quam tenere non praevalet verbo tacito manibus clamat, sine ore loquitur, et per insensibilium obsequium prævalet sensuum exercere dominatum. Hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. Miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius pudicitiae largitor, et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, et votum furoris inflammat, Æolius animi tempestates tranquil- I lat, somnumque jam placatis attribuit. Jastius intellectum obtusis acuit, et terreno desiderio gravatis coelestium appetentiam bonorum operator indulget.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
