# Variarum Libri Duodecim 2.40.66-79

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 2.40.66 to 2.40.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.40.66

ut homines se ad tantam perducere non prævaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt. Ibi enim quidquid excellenter, quidquid ponderatim, quidquid rauce, quidquid purissime, aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum. Et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui. Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro texitur, quod dulciter audiatur. Hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putaverunt: persuadentes coelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. Harmonia vero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. Dicunt enim debere credi, ut beatitudo coelestis illius oblectationiBus perfruatur, quæ nec fine deficit, nec aliqua intermissione marcescit. I. ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis coelestia perfrui, et talibus contemplationibus inhærentia beatis jugiter delectationibus contineri. Bene quidem arbitrati, si causam coelestis beatitudinis non in sonis, sed in Creatore posuissent: ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper acternitas; et inspectio sola Divinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. Haec veraciter perennitatem praestat, hæc jucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non exstat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet. Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio (quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis), citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem: facturus aliquid Orpbei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. Et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis ex nostra æquabili compensatione referentur: qui et imperio nostro paretis, et quod vos clarificare possit, efficitis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
