# Variarum Libri Duodecim 2.5

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 2, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/2.5

Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere, et interdum personis minus necessariis, amore clementiae, sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate reipub. delectamur expendere, ubi quidquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! Quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus, sexaginta militibus in Augustanis clusuris a jugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretæ sunt, sine aliqua dubitatione præstare; ut utilitas reipub. grato animo compleatur, quæ emolumentorum commoditatibus adjuvatur. Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare, et quasi a quadam porta provinciae gentiles introitus probatur excludere. In procinctu semper crit, qui barbaros prohibere contendit: quia solus luctus cohibct quos fides promissa non retinet.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
