Latin
Book 12, Letter 21
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 21
Unproofread scanNot analysed yet
Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando jus omnium ejus sollicitudine custoditur. Alios enim depopulantur incendia; alios nudat furtiva subreptio; nonnullis negligentia perit quod diligens auctor acquirit; sed fide publica robustissime reparatur quidquid a privatis amittitur [ms. ,ad. mittitur]. Diligentior est in alienis, quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret, et requisitus non potest negare quod is cujus interest se fatetur amisisse [m". ,admisisse]. Armarium ipsius fortuna cunctorum est; et merito rcfugium omnium dicitur, ubi universorum securitas iuvenitur. Ad paterna transit officia si incorrupte sit veritas custodita. Nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter artium nullum patitur propria utilitate fraudari. Etideo tantæ rei jugiter præcipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari. Vide quod tibi committitur antiqua fides, et quotidiana diligentia dirimis jurgantium litem. Apui cunctos praesules de tua cura litigatur; et tu potius judicas, qui causarum vincula dissolvis. Hoc honorabile decus, indisputabile testimonium, vox antiqua chartarum, cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt; litigantes quamvis improbi, coacti tamen obediunt [forte obaudiunt]. Et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari. Quocirca non habeat venale propositum. Tinea documentorum est, oblatio maligna redimentis, dum quærunt consumere quod se cognoverunt impedire. Pascat te editio [Gr. et Cuj. ,edictio] decora veritatis; facultas tua habeatur integritas. Da petentibus quæ olim facta sunt. Translator esto, non conditor antiquorum gestorum. Exemplar, velut annulum, ceris imprime; ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita inanus tua ab authentico nequeat discrepare. QuoJ si te aiquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi acquiescat credi, quem scit potuisse corrumpi? Impugnat te fraude sua; et facile convincit, quem in una parte decepit. Ama justitiam, de qua nemo queritur; ut etiam iratus tesLunonium salubrepossit dicere, qui te incassum voluit deviare. Publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam, aut accusatus invenire possis offensam.