Latin
Book 12, Letter 3
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum possit bonis moribus convenire. Sed tanta est in reipublicæ de morum varietate diversilas, ut nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. Ægris non una cau:a salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiæ beneficia tenuatur; hic lavacra mollia, ille ferrum quærit ad vulnera; et varium poscit remedium ctiversa qualitas passionum: sic qui populis præesse cognoscitur, non uno consilio præditus [ms. ,præditurus] invenitur. Feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter admonendi; dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. Et ideo ubique probatur esse necessaria prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. Quapropter devotionem tuam solatiis illius viri clarissimi cancellarii nostri solemni more deputamus; ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. Ad forum trahe qui justa non recipit; sub continentia irascere, sub maturitate distringe. Timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud vigori tuo reputabitur, si nullius præsumptione peccetur. Cogitetur præ omnibus pecunia; publicæ fidelis exactio. Sit tuum conunodum contemptus alienus. Coactus faciat, qui justa sponte complere neglexerit. Causis tantum te delegatis impende. Si praecepta sequeris, devia non requiris. Caret culpa, qui imperata perfecerit. In exsecutore illud est pessimum, si judicis relinquat aibitrium. Non inde jacteris, quod tibi non potest obviari: nec assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. Viri fortes semper in pace modesti sunt, et justitiam ninus diligunt, qui frequenter prælia tractaverunt. Quam gratum est, si inter parentes reversus, querelarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! Nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem, et otio vacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. His etiam et rerum dominus majora credit, quos bona conscientia utilitates suas egisse probaverit. Quanta sunt quæ possunt tollere sapientes! Nemo amplius acquirit quam qui se bona conversatione tractaverit.