Latin
Book 3, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum veslrorum innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini Visigothorum viribus inclinatum: tamen quia populorum ferocia corda longa pace mollescunt, cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus; et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. Absit ut vobis aliquid indignatio caeca surripiat. Moderatio provida est, quas gentes servat. Furor autem instantia plerumque praecipitat, et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud adversarium justitia non potest invenire. Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem vestram amicorum debcant amputare judicia. Inter duos enim nobis aninitate conjunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inveniri. Non vos parentum fusus sanguis inflammat, non graviter urit occupata provincia, adhuc de verbis parva contentio est: facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. Objiciamus, quamvis cognato, cum nostris conjuratis cximias gentes. Justitia, quæ reges efficit fortiores, cito convertit animos, qui contra se tales sentit armatos. Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti, legatos nostros illum et illum ad vos credimus esse dirigendos: qui vobis et mandata nostra sufficienter insinuent, et usque ad fratrem nostrum b Gundibadum, vel alios reges, cum vestra voluntate deproperent: ne videamini eorum immissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. Avertant enim divina, ut supra vos iniquitas illa prævaleat. Commune malum, vestrum judicamus inimicum. Nam ille me jure sustinebit adversum, qui vobis nititur e. ssecontrarius.