# Variarum Libri Duodecim 3.10

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.10

Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis obedire. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus ut marmora quai de domo Pinciana [ed. Niv. et Gam., Pinciniana] constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabulenses a vestra ordinatione dirigantur. Sub- Tectum. vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret, aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
