Latin
Book 3, Letter 13
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.13
Unproofread scanNot analysed yet
Laborum tuorum longa servitia, et exploratæ fidei multa documenta hoc nobis judicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc 45 alienis moribus præferaris; et præstes [ms. ,Aud. ,pares] provinciæ disciplinam, qui privatus amasti continentiam. Is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti, hoc remedio credimus laborantibus subveniri, si spectabilitatem tuam juberemus ad finienda jurgia [alii, sumenda negotia] proficisci. Unde nunc enitere, ut tam bono judicio laudabili respondcas instituto: aptumque nostris præbe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. Intra itaque provinciam Samnii. Si quod negotium Romano ctun Gothis est, aut Gotho emerserit aliquod cumRomanis, legum consideratione definies; nec permittimus indiscreto jare vivere quos uno voto volumus vindicare. Censcbis ergo in commune, quæ sunt amica justitiæ: quia nescit personas respicere, qui meram cogitat acquitatem.