# Variarum Libri Duodecim 3.14

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.14

Quamvis judicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum [ms. Aud., obsecrandum] quod matrimonii genialis impugnat affectum. Quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Julianus itaque nobis lacrymabili aditione conquestus cst, uxorem suam, vel res a vestris hominibus injusta usurpatione pervasas. Unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis, nec se ratienabiliter pulsatus absolvit, inauctorem facti sine tarditate aliqua resecate. Malum enim cum perseverat, augetur, et remediabile bonum est in peccatum, acceJerata correctio.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
