Latin
Book 3, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Injuria quidem nostra est læsa justitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. Unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostræ jussionis constat admissum. Quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae jussionis reverenda contemnat? Ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae judicium decrevimus convenire, qui se inveterata [td. Ac. ,invenla] calliditate subtraxit, examini vestro committimus audiendum; ut finem detis jurgio plectibili machinatione dilato. Præstate itaque audientiæ curam, ut justitice vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua jurgiorum. ,