# Variarum Libri Duodecim 3.15

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.15

Injuria quidem nostra est læsa justitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. Unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostræ jussionis constat admissum. Quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae jussionis reverenda contemnat? Ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae judicium decrevimus convenire, qui se inveterata [ td. Ac., invenla] calliditate subtraxit, examini vestro committimus audiendum; ut finem detis jurgio plectibili machinatione dilato. Præstate itaque audientiæ curam, ut justitice vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua jurgiorum.,

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
