# Variarum Libri Duodecim 3.16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.16

Firmum est judicium cujus tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur, ubi experimenta probabilia suffragantur. Exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus; sed non imparem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. Hinc est quod præsenti tempore in Gallias nobis, Deo auxiliante, subjugatas [ed., subjectas. Ms. R., substitutas], vicarium te præfectorum e nostra mittit auctoritas. Unde perpende qualia de te videamur habcre judicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus acquisitos. Chara est principi gloria; et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorwn venisse sentit augmentum. Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra judicia: turbulenta non ames, avara declina, ut talem te judicem provinciafessasuscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. Desiderat viros egregios coacta cladibus suis. Effice ut victam fuisse delectet. Nihil tale sentiat quale patiebatur cum Romam quæreret. Abscedat omnis de calamitate tristitia. Serenetur tandem nubilus vultus. Nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenerit.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
