# Variarum Libri Duodecim 3.19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.19

Decet ut palatio nostro servientibus justis commodis consulamus, quia fructuosus debet esse labor publicus; ut quamvis obsequia nobis gratuita jure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. Et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, tugentium non parva consolatio: quoniam animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt. Hinc quibusdam veniunt ad pretium dolores, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium. Ita tamen, ut non sit iniquitas sub hac occasione taxari,ne cogantur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum; et nefanda devotione constricti, aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere, aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes abjicere. Sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus [ed., moderatio promerentibos] facit. Nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
