Latin
Book 3, Letter 20
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
Inter gloriosas reipub. curas, quas perpeti cogitatione, Deo auxiliante, revolvimus, cordi nostro est levamen humilium; ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quid-. quam apud nos audaciae, cujus est propositi, superba calcare. Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis; ut plus valeret nostrae pietatis auxilium, quam iniqua calliditas improborum. Atque ideo præsenti auctoritate decernimus ut si praefectus vir magnificus Faustus ea quoe Castorius possidebat, vel titulis ingravavit, vel privata usurpatione detinuit, mox ei prædium, cum alio ejusdem meriti b, vobis imminentibus, a pervasore reddatur; ut crudelibus damnis amicto, pietatis nostræ remedio consulamus. 47 Si quis autem in hac præsumptione medius [Juret. ,forte modicus] invenitur, ut ad ea quae jussa sunt idoneus nequeat inveniri, ad nos reducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri, cujus facinoris facultas non sufficit ultioni. Tali igitur confusione jam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castonum notus ille artifex nocere tentaverit, quinqua- I ginta librarum auri mulcta protinus feriatur. Sitque major cruciatibus poena respicere illæsum, quem videre desideravit afilictum. En factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates, praetorii præfectus bacchari non est in humilis laesione permissus; et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. Hinc omnes intelligant quo amore delectemnr aequitatis, ut et potentiam nostrorum judicum velimus imminuere, qua'enus bona conscientiae possimus augere.