Latin
Book 3, Letter 24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.24
Unproofread scanNot analysed yet
Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subjectis semper intenta, profutura disponit; ut ad majorem devotionem concitentur [ms. Aud. ,dispositionem conferautur], qui sui curam nos habuisse cognoscunt. Hinc est quod Colossæo viro illustri, nomine viribusque præpotenti, gubernationem vestram, defensionemque commisimus; ut qui suæ hactenus multa dedit experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. Atque ideo parientiam [id est obe. dientiam; Ed. Ac. ,patientiam] vestram sæpius ap. probatam, nunc quoque eodem presente monstrate; quatenus in his quæ pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat, et ille integritatem propriae asserit mentis, qui jugibus persistit obsequiis. lllud praeterea vos credimus admonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. Rea parva non vos ducat ad extrema discrimina. Acquiescite justitiae, qua mundus laetatur. Cur ad monomachiam recurritig, qui venalem judicem non habetis? peponite ferrum, qui non habetis inimicum. Pessime contra parentes erigilis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. Quid opus est homini lingua, si causam mauus agat armata? Aut unde pax esse creditur, si sub civilitate pugnetur? Imitamini certe Gothos nostros, qui foris praelia, intus norunt exercere modestiam. Sic vos volumus vivere, quemadmodum parentes nostros, Domlno praestante, cernitis floruisse.