Latin
Book 3, Letter 3
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Superbiam Divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. Nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit caeteris justa servare. Pessima consuetudo est despicere veritatem. Credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. Et ideo vos, quos conscientiae virtus erigit, et consideratio detestabilis presumptionis accendit, legatos vestros, una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis, ad Francorum regcm Luduin [ed. ,Ludovicumj destinate; ut aut se de Visigothorum conflictu considerata aequitate suspendat, et leges gentium quaerat: aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium judicat esse temnendum. Quid quærit ultra, cui offertur absoluta justitia? Dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare. Sed melius est, ut inter initia perniciosa reprimatur assumptio; ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. Recolite namque Eurici [ed. ,Ilenrici] senioris affectum, quantis vos juvit semper muneribus, quoties a vobis proximarum gentium imminentia bella suspendit. Reddite filio ejus gratiam, quam tamen red. ,tantum] agnoscitis vestris utilitatibus attributam. Nam si tanto regno aliquid prævaluerit, vos aggredi sine dubitatione præsumet. Quapropter excellentiam vestram epistolari sermone salutantes, per legatos nostros illum et illum praesentium portitores, verbo vobis aliqua dicenda commisimus; ut vos, qui nostrum sequimini, Deo juvante, dispositum, unus complectatur assensus; et foris boc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.