Latin
Book 3, Letter 32
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 3.32
Unproofread scanNot analysed yet
Constat apud nos lidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt [Anno Christi ],per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam redeant functionem; quatenus et nos benemeritis vicissitudinem reddidisse videamur, et ab illis, cum res poposcerit, solita devotio non negetur. Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt. Sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt. Non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum vix potuit declinare postremum. A quietis ista, non obsessis inquirimus. Quid enim a domino agri exigas b, quem eum non coluisse cognoscas? Pretiosum vectigal jam nobis dederunt suae fidei. Injustum est ut. viles pecunias exigamus ab illis qui gloriosas conscientias obtulerunt.