# Variarum Libri Duodecim 3.34

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 3, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/3.34

Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetUr, et utilitas publica bonis præsidentibus augeatur. Proinde comitem Marabadum, nobis aequitate com. pertum, ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quidquid ad securltatem vestram vel utilitatem pertinet, Deo juvante, perficiat; memorque gratiee nostra, curam possit habere justitiae: minoribus solatium ferat, insolentibus severitatem suæ districtionis objiciat, nullum denique opprimi iniqua presumptione patiatur; sed omnes cogat ad justum, unde nostrum semper floret imperium. Quapropter designato viro in his qufc vobis pro publica utilitate præceperit, Ubentibus animis obedite, ut fides vestra, quae jam prioribus monstratur exemplis, subsequentriras quoque declaretur,indiciis: quia gratius est obsequium qnod devotione perpeti custoditur. Nos au- Wm reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
